Rozmiar: 15909 bajtów

- 11 -

1250, Januar 22. Grottkau.

Droitzdorf (Drogocina) wird zu deutschem Rechte ausgesetzt.

In nomine domini amen. Omni calumpnie ianua precluditur dum, quod geritur, scripti testimonio roboratur. Igitur nos Mroczcho castellanus in Rechzen scire volumus universos presentem paginam inspecturos, quod cum nostra bona voluntate et puerorum nostrorum Dalo presentium exhibitor emit erga Drogotam villicationem in villa Drogocina vocatam, quam sibi dederamus iure Theutonico collocandam, damusque prefato Daloni villam prenominatam tali videlicet iure, quemadmodum alie ville nostre circa Grodcov sunt locate. In qua locatione ei suisque heredibus damus quatuor mansos libere possidendos, tercium denarium in iudicio, tabernam libere et molendinum si fieri potest. Cuius libertas durat a festo beati Martini proximo venturi per quatuordecim annos; expleta vero libertate mansus quilibet solvet sex scotos argenti pro censu et quatuor scotos pro decima. Ut igitur ratum istud maneat, presens scriptum in testimonium damus robore sigilli nostri munitum. Datum in Grodcov in die beati Vincentii anno domini M°. CC°. L°.

Inseriert im Schiedsspruche des Domherrn Echardus v. Breslau. (No. XXIX.) Regesten No. 714. Abgedr. v. Stenzel, Jahresber. etc. v. 1841. S. 174.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów